GABATAE

GABATAE
GABATAE
inter ministeria sacra Communionis Rom. passim occurrunt: Gabatae medianae anacteae, Gabataeliliatae, Gabatae columellatae, in Hist. Episcopor. Autisiodor. c. 20. Gabatae electrinae; Gabatae aureae Saxiscae, Gabatae interrasiles, Gabatae aureae sundatae,
Gabatae aureae purissime, interrasiles, filopares, apud Anastas. in Vitis Pontificum etc. Quibus in locis lances sunt seu disci in Ecclesiis, a laquearibus pendentes, cereis vel lampadibus instructi. Idem Anast s. p. 128. Nec non et gabatas fecit ex auro purissimo pendentes, in pergala, antecaltare. Gul. Biblioghecarius in Stephano VI. Gabata argenteas cum lampadibus obtulit, et continuatim vigiliis ardere praecepit etc. Vox nota Mart. l. 7. Epigr. 47. cuius Epigraphe de Annio,
Cum mensas habeat fere ducentas,
Pro mensis habet Annius ministros,
Transcurrunt gabatae, volantque lances.
Idem l. XI. Egigr. 32. cuius epigraphe in Caecilium.
Sic implet gabatas, paropsidasque
Et leves seutulas, cavasque lances.
Ubi gabatae, sunt lances escariae. Gavata habet Prudent. l. XI. Poem. 9.
Carnea dona tumens argentea gavata perfert etc.
Formam gabatae seu lychni pensilis, cuiusinodi duae perpetuo ardent in sacello Pontificio, quibus loco olei coram infundi iussit Paulus IV. exhibet in Hierolexico, Dominicus Macer seu Magrius, ut alii vocant: cuius frater Carolus patinas quoqueve, hoc nomine olim dictas, ex Rhodo Ins. allatas, ad lagenae figuram, refert Ibidem se vidisse.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • GERULA — apud Isid. Uri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa, ut regiis mensis insigni capacitate ex iis gerulae fiant: vas vini est aut cuiuslibet humoris capax, unde Gerlas hodie Burgundi vocant vasa ampla lactis aut aquae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • escuelle — Escuelle, Il vient de Scutella, Catinus, Scutulla, Paropsis. Escuelle à oreillons, Pultarium auritum, Auritus catillus, Aurita scutella, B. Grande escuelle, Lanx lancis. Petite escuelle, Catillus. Une sorte d escuelle ou plat à mettre la viande,… …   Thresor de la langue françoyse

  • jate — une Jate, Scaphium culinarium, B. Gabata, huius gabatae, Picard une Gate …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”